monumenta.ch > Plinius > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 113
{XXVI} sed sive sinceram sive adulteram aptissimum est elui siccatumque in patina a uri ac versari, donec favilla fiat; postea teritur ac reconditur. aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figlinum percoquatur. nonnulli et tus masculum admiscent. lavatur autem aerugo sicut cadmea. vis eius collyriis oculorum aptissima et delacrimationibus mordendo proficiens, sed ablui necessarium penicillis calidis, donec rodere desinat. -